Renata Ersilia Clotilde Tebaldi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Renata Ersilia Clotilde Tebaldi
Renata Ersilia Clotilde Tebaldi'
Nata 1 Februarii 1922
Pisaurii
Obiit 19 Decembris 2004
Sancti Marini

Renata Ersilia Clotilde Tebaldi fuit theatri lyrici supranus Italica, quae nota erat ut vox angelica.

Familia et Iuventus[recensere | fontem recensere]

Filia fuit Teobaldi Tebaldi violoncellistae et Iosephinae Barbieri cantatricis et aegrotorum ministrae. Avia Hersilia Guidini cantatrix fuit. Parentes mox divortium fecerunt atque Renata matrem in oppidum Langhirano apud Parmam secuta est. Tres annos nata Poliomyelitis morbo affecta est. Itaque extra domum ludere et exercitationes corporis ei prohibita fuerunt et brevi tempore musicae favebat. Mox in choro ecclesiae oppidi cantabat.

Muneris gradus[recensere | fontem recensere]

Tebaldi Pisauri in conservatorio cantui studebat. Initium anno 1943 habuit Rodigi Helenam in dramate musica Mephistopheles Henrici Boito compositoris. Anno 1946 Arthurus Toscanini concentus magister vocem eius invenit et primo in theatro lyrico Scala Mediolani anno 1946 cecinit, cum theatrum post bellum iterum aperiretur. Saepe partes magnas compositorum Iosephi Verdi, Iacobi Puccini, sed etiam Richardi Wagner cantabat. Anno 1950 primo Novi Eburaci in theatro metropolitano apparuit Aidam canens. Magna aemula Mariae Callas fuit. Anno 1973 se a proscaenio recessit, anno 1976 postremo symphonia cecinit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]