Publius Aelius Aristides

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Aelius Aristides (natus anno 117 p.C.n. Hadrianotheris in Mysia, mortuus post annum 181) sophista et vir litteratus. Aristides puer Alexandrum Cotiaeum audivit et Athenis Pergamique studuit. Natus 26 annos in morbum, vel verum vel in mente, primo tempore incidit, quamobrem spem curriculi in re publica perdidit et multum temporis in templo Aesculapii egit. Inter alia, libros sex scripsit Aristides fabularum sacrarum (Ἱεροὶ λόγοι) de somniis quibus Aesculapius praecepta ei praebuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Quinque et quinquaginta orationes Aristidis servatae sunt, quarum notissimae "Panathenaicus", "In Romam oratio" atque "Orationes sacrae".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aelii Aristidis Adrianensis Opera omnia edd. Samuel Jebb, Gulielmus Canterus. 2 voll. (vol. 1 apud Google Books) (vol. 1 apud Google Books) (Graece, Latine)
  • Aelius Aristidis Smyrnaei quae supersunt omnia, ed. Bruno Keil, Berolini, anno 1898;
  • Aelius Aristides, The Complete Works, éd. C.A. Behr, Lugduni Batavorum, anno 1981;
  • Aelius Aristide, Discours sacrés, tr. fr. A. J. Festugière, Macula, Lutetiae, anno 1986.
  • Éloges grecs de Rome, tr. fr. L. Pernot, Les Belles Lettres, Lutetiae, anno 1997.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!