Ptolemaeus II (rex Aegypti)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ptolemaeus II et Arsinoe II e serie familiae Ptolemaeorum commemorativa: ΑΔΕΛΦΩΝ sc. "Fratrum"

Ptolemaeus II Philadelphus (Graece Πτολεμαῖος ὁ Φιλάδελφος) fuit rex Aegypti. Natus est in insula Coo[1] anno 308 a.C.n.,[2] mortuus est 27 Ianuarii 246 a.C.n.. Filius erat Ptolemaei I, qui eum anno 285 a.C.n. consortem regni fecit.

Ptolemaeus II bellum contra reges Syriae Antiochum I 274 a.C.n. ad usque 271 a.C.n. et Antiochum II 260 a.C.n. ad usque 253 a.C.n. gessit. Insulam Coum nativum quam et pater et Ptolemaeus II ipse per multos annos possederunt anno 261/260 a.C.n. Antigonus II Gonatas conquisivit.

Pharum turrim erexit. Fossam a Nilo flumine ad Mare Rubrum aedificari iussit. Alexandriae litteris et artibus liberalibus valde profuit, poetis favit (Theocrito, Callimacho, Machoni, aliis). Pompam Dionysiacam magnificam in urbe Alexandria ordinavit; iuxta domum regalem tabernaculum symposiacum ornari iussit.[3] Fuit auriga Olympionica anno ignoto.[4] Ille ut videtur Bibliothecam Alexandrinam iuxta Museum condidit. Ptolemaeus quidam (hic ut videtur, regno fortasse nondum suscepto) symposium Athenis celebravit a Lynceo Samio descriptum.[5]

Postquam uxor prima Arsinoe I 279 a.C.n. coniurationem contra regem fecit, Arsinoen II sororem (Lysimachi viduam) in matrimonium duxit: ille igitur primus Ptolemaeorum se cum sorore coniungit, amore suasus et moribus Aegyptiis obtemperans, si Pausaniae credimus;[6] Theocritusque de hoc amore cantans comparationem cum nuptiis Ζηνὸς et Herae praefert.[7] Post mortem uxoris alterae eam ut deam venerari iussit. Inter amasias vel concubinas Ptolemaei II fuerunt Bilistiche, Clino, Didyme, Mnesis, Myrtium, Pothine, Stratonice; fortasse etiam Agathoclea[8] et Glauce.[9]

Anno 246 a.C.n. Ptolemaeus III filius ei sucessit.

Fontes de regno Ptolemaei II[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theocritus 17.58-70
  2. Marmor Parium FGrHist 239 F 19
  3. Callixenus Rhodius, De Alexandria
  4. Posidippus, Hippica AB 78, 88; Egyptian Royal Genealogy (vide notam 6.1)
  5. Lynceus Samius fr. 5 Dalby apud Athenaei Deipnosophistas 100e
  6. Pausanias, Descriptio Graeciae 1.7.1
  7. Theocritus 17.131-132
  8. Ptolemaeus Euergetes, Memorabilia apud Athenaei Deipnosophistas 576e; sed cf. Agathoclea apud Egyptian Royal Genealogy
  9. Aelianus, De natura animalium 8.11; sed cf. Glauce apud Egyptian Royal Genealogy

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ptolemaeum II spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sheila L. Ager, "The Power of Excess: Royal Incest and the Ptolemaic Dynasty" in Anthropologica vol. 48 (2006) pp. 165-186
  • "Ptolemy II, Philadelphus" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927)
  • Lionel Casson, "Ptolemy II and the Hunting of African Elephants" in Transactions of the American Philological Association vol. 123 (1993) pp. 247-260
  • Michel Chauveau, "Ptolémée II, le Philadelphe" in C. Jacob, François de Polignac, edd., Alexandrie IIIe siècle av. J.-C.: tous les savoirs du monde ou le rêve d'universalité des Ptolémées (Lutetiae, 1992) pp. 138-151
  • Françoise Dunand, "A note on the Ptolemaieia" in Mélanges Maspéro vol. 2 (1937) pp. 53-56
  • B. P. Grenfell, ed., Revenue laws of Ptolemy Philadelphus. Oxonii: Clarendon Press, 1896 Textus apud archive.org
  • Richard Hunter, ed., Theocritus: Encomium of Ptolemy Philadelphus. Berkeley: University of California Press, 2003. ISBN 0520235606 apud BMCR recensum
  • Paul McKechnie, Philippe Guillaume, edd. Ptolemy II Philadelphus and His World. Lugduni Batavorum: Brill, 2008. ISBN 9789004170896 apud BMCR recensum
  • B. Muhs, "The chronology of the reign of Ptolemy II reconsidered" in The two faces of Graeco-Roman Egypt: Greek and Demotic and Greek-Demotic texts and studies presented to P.W. Pestman (Lugduni Batavorum, 1998) pp. 71-85
  • Carla Ravazzolo, "Tolemeo figlio di Tolemeo II Filadelfo" in Studia Hellenistica vol. 8 (1996) pp. 123-143
  • E. E. Rice, The grand procession of Ptolemy Philadelphus. Oxonii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0198147201
  • W. W. Tarn, "Ptolemy II" in Journal of Egyptian archaeology vol. 14 (1928) pp. 246-260
  • W. W. Tarn, "Ptolemy II and Arabia" in Journal of Egyptian archaeology vol. 15 (1929) pp. 9-25
  • D. J. Thompson, "Philadelphus' procession: dynastic power in a Mediterranean context" in L. Mooren, ed., Politics, administration and society in the Hellenistic and Roman world (Lovanii, 2000) pp. 365-388


Antecessor:
Ptolemaeus I Soter
Rex Aegypti e familia Lagidarum
284-246
Successor:
Ptolemaeus III Euergetes