Bernardus Pyne Grenfell

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bernardus Pyne Grenfell

Bernardus Pyne Grenfell,[1] vulgo Bernard Pyne vel communiter B. P. Grenfell (natus die 16 Decembris 1869; mortuus die 18 Maii 1926) fuit philologus Anglicus qui papyris Graecis in Aegypto repertis studuit. Fuit alumnus Collegii Reginae apud Oxonienses. Cum amico A. S. Hunt papyros Graece scriptos permultos iuxta Oxyrhynchum repperit editionesque textuum nuper repertorum curavit. Primus omnium fuit series logiarum Iesu, anno 1897 separatim edita et siglo P.Oxy. 1 servata; fragmentum esse evangelii secundum Thomam hodie recognoscitur.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1909, Hellenica Oxyrhynchia cum Theopompi et Cratippi fragmentis: "Recognoverunt brevique adnotatione critica instruxerunt Bernardus P. Grenfell, Arturus S. Hunt"


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!