Lysimachus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tetradrachma regis Lysimachi
Regna Diadochorum anno 301 a.C.n.      Regnum Ptolemaei      Regnum Cassandri      Regnum Lysimachi      Regnum Seleuci Alia regna anno 301 a.C.n.      Epirus      Karthago      Res Publica Romana      coloniae Graecae

Lysimachus, Graece Λυσίμαχος (natus anno fere 361 a.C.n.; in proelio interfectus mense Februario 281 a.C.n.), filius Agathoclis ex urbe Crannonis Thessaliae orti, fuit somatophylax seu protector Alexandri Magni; post cuius mortem Lysimachus inter diadochos provinciam cepit Thraciam. Ibi anno 306/305 se regem proclamavit et usque ad 281 regnavit. Eo anno a Seleuco victus est in proelio apud Curupedium; ibi cadaver eius in campo iacens post aliquos dies repertum est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.480 (vol. 2 pp. 239-241)
  • [Verificanda:] Ghione, "Note sul regno di Lisimaco" in Atti d. real. Accad. di Torino vol. 39
  • Walther Hünerwadel, Forschungen zur Geschichte des Königs Lysimachos von Thrakien (Dissertatio Universitatis Turicensis, 1900)
  • Helen S. Lund, Lysimachus: a study in early Hellenistic kingship. Londinii: Routledge, 1992
  • Possenti, Il re Lisimaco di Tracia. Augustae Taurinorum, 1901


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!