Museum (Alexandria)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Museum (Alexandria) (Alexandriae)
Museum (Alexandria)
Musei situs

Museum (Graece Μουσεῖον) Alexandriae iussu Ptolemaei I filiique Ptolemaei II saeculo III a.C.n. ineunte constitutum est, Musis dicatum. Museum (cuius Bibliotheca Alexandrina pars fuit) in regione urbana Regia aedificatum est. Strabo in Geographicorum libris sic descripsit:

Pars etiam regiarum est Museum, quod ambulacrum habet et exedram et maximam domum, in qua cenaculum est eorum, qui museo participant hominum circa disciplinas versantium. Hic conventus communes pecunias habet et sacerdotem qui museo praeest, olim a regibus, nunc a Caesare constitutum.
Strabo, Geographica 17.1.8

Vide etiam[recensere | fontem recensere]