Liber de infantia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Liber de infantia sive Historia de nativitate Mariae et de infantia Salvatoris aut, ut eruditi hodierni appellant, Evangelium pseudo-Matthaei est liber mythistoricus de origine Mariae virginis et de pueritia Iesu Christi, Latine compositus saeculo vel VIII vel IX ab auctore anonymo, qui fingit textum originalem a Matthaeo apostolo Graece compositum, ab Hieronymo Latine versum. Hunc librum valde popularem legebant poëtae, pictores, sculptores mediaevales et ex eo trahebant et historias et res singulas de familia Iesu.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Edgar Hennecke, Wilhelm Schneemelcher, R. McL. Wilson, New Testament Apocrypha (Londinii: Lutterworth Press, 1963) vol. 1 pp. 404-413. (Anglice)
  • M. R. James, The Apocryphal New Testament (Oxonii: Clarendon Press, 1924) pp. 70-79. (Anglice)