Latinitas nondum censa

Vichitr Vadakarn

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Luang Vichitr Vadakarn sive Wichit Wathakan (วิจิตรวาทการ; natus die 11 Augusti 1898; mortuus die 31 Martii 1962) fuit vir politicus Siamensis, scriptor de natione Thai et fautor nationalismi. Annis 1921-1926 Lutetiae in legatione Siamensi meruit; eodem tempore cum studentibus Siamensibus amicitiam confecit, inter quos Pridi Phanomyong et Plaek Khittasangkha. Anno 1926, legato Charun obnoxius, a Lutetia Londinium promotus est; ibi "ab epistulis" meruit, legato principe Wan Waithayakon.

Tabula munerum[recensere | fontem recensere]

  • 1934-42 - Dux Departimenti Bellarum Artium
  • 1942-43 - Minister rerum externarum
  • 1951-53 - Minister vectigalium
  • 1958-62 - Consiliarius specialis iuxta primum ministrum Sarit Dhanarajata

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]