Devawongse (princeps Siamensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Devawongse Varoprakarn (เทวะวงศ์วโรปการ; natus die 27 Novembris 1858; mortuus 28 Iunii 1923) fuit princeps Siamensis, filius regis Mongkut ex uxore minore chao chom Piam, frater etiam trium uxorum regis Chulalongkorn. Linguam Anglicam magistro F. G. Patterson didicit. Devawongse fuit minister rerum externarum regni Siamensis ab anno 1881 usque ad mortem. Filios et filias genuit quadraginta, inter quos Traidos qui patre mortuo Devawongse II nuncupatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]