Thermodynamica
Thermodynamica (ex verbis Graecis θέρμη 'calor'[1] + δύναμις 'vis') est scientia conversionis energiae inter calorem et laborem mechanicum, et ergo variabilia macroscopica sicut temperaturam, calorem, entropiam, volumen, et pressionem tractat ex perspectiva macro-phaenomenologica. Haec scientia postquam physici conati erant meliorare cannonum fabricationem saeculo septimo decimo evoluta est et augere motrorum efficientiam saeculo duodevicensimo.
Thermodynamica classica appellatur pars thermodynamicae quae systemata in aequilibrio tractat. Haec scientia saeculo vicensimo reducta est in quattuor axiomata, quae leges appellantur.
Hodie haec axiomata intelleguntur provenire a physica statistica, quae axiomata explanat per leges statisticas et leges quanticas coniunctim elementa systematis scalae microscopicae tractantes.
Index |
Lex zerum[recensere]
Lex zerum de aequilibrio: Oportet duo systemata aequilibrium inter se manifestare, quotiescumque utrumque aequilibrium cum tertio systemate simul habeat. Quia aequilibrium manifestatur certe cum temperaturae T se aequant, possumus formulare hanc legem:
- si
et
, tunc 
Haec lex zerum appellatur quia reperta est postquam prima et altera lex iam numeratae sunt, sed, notione statús aequilibrii undamenta primae alteraeque legi dando, logica oportet eam ponere ante primam et alteram.
Lex prima[recensere]
Lex prima de energia conservata: Internae systematis energiae auctum
aequat energiam additam ob calorem
, laborem in systema
et mutationem particularum numeri 
Lex altera[recensere]
Lex altera de entropia: Entropia systematis sepositi semper super tempus crescit et numquam deminuit. vel Energia numquam sua sponte a systemate temperaturae dimissae ad systema temperaturae altae movitur.
Lex tertia[recensere]
Lex tertia de zero temperaturae: Entropia attinet zerum cum temperatura zerum factum esset. vel Zerum temperaturae nullum systema attingere potest
implicat 
Potentialia thermodynamica[recensere]
Historia[recensere]
Notae[recensere]
- ↑ Oxford American Dictionary.
Bibliographia[recensere]
- Cengel, Yunus A., et Michael A. Boles. 2002. Thermodynamics: An Engineering Approach. McGraw Hill. ISBN 0-07-238332-1. OCLC 52263994 57548906 45791449 52263994 57548906.
- Dunning-Davies, Jeremy. 1997. Concise Thermodynamics: Principles and Applications. Horwood Publishing. ISBN 1-898563-15-2. OCLC 60273489 36025958 60273489.
- Goldstein, Martin, et F. Inge. 1993. The Refrigerator and the Universe. Harvard University Press. ISBN 0-674-75325-9. OCLC 32826343.
- Kazakov, Andrei. 2008. "Web Thermo Tables—an On-Line Version of the TRC Thermodynamic Tables." Journal of Research of the National Institutes of Standards and Technology 113 (4): 209–220. http://nvl-i.nist.gov/pub/nistpubs/jres/113/4/V113.N04.A03.pdf.
- Kroemer, Herbert, et Charles Kittel. 1980. Thermal Physics. W. H. Freeman Company. ISBN 0-7167-1088-9. OCLC 48236639 5171399 32932988 48236639 5171399.
| Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes! |
et
, tunc 


implicat 