Philippus Cancellarius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Philippus cancellarius (Francogallice Philippe le chancelier) fuit poëta, musicus, clericus Lutetiae, natus circa 1165, mortuus anno 1236.

Philippus, filius illegitimus Philippi archidiaconi Parisiensis, factus est archidiaconus Novioduni anno 1211; ad Romam iter fecit anno 1216. Anno 1217 factus est cancellarius ecclesiae Dominae Nostrae in insula Civitatis Lutetiae; de eo ipso gubernator fuit Universitatis Parisiensis. Pugnavit interdum contra Honorium III papam, contra studentes Universitatis et contra sanctum Dominicum, qui ipse Lutetiae medio anno 1219 adfuit: illis annis conditus est studium Dominicanum Parisiense quod mox nomine "Conventus Iacobinorum celeber fit.

Doctissimus erat litteraturis Latine, Graece, Arabice. Scripsit sermones, vitas sanctorum, libros de theologia; etiam scripsit carmina et religiosa et satyrica, quorum nonnulla reperiuntur in manuscripto Carminum Buranorum. Poëta contemporaneus Henricus de Andeliaco dixit eum cantavisse et en romans et en latin (et Francogallice et Latine) sed carmina Francogallice composita perierunt.

Carmina[recensere | fontem recensere]

  • Hymni tres ad sanctam Mariam Magdalenam
  • Bulla fulminante
  • Christus assistens pontifex (de Petro de Nemosio episcopo Lutetiae anno 1208)
  • Disputacio membrorum
  • Mundus a mundicia
  • Nitimur in vetitum
  • Quid ultra tibi facere, sive Planctus Christi de malis praesulibus
  • Quo me vertam nescio
  • Veritas, aequitas, largitas corruit
  • Veterem moerorem pellite

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Olga Dobiache-Rojdestvensky, Les poésies des Goliards (Paris: Rieder, 1931) pp. 51-53, 102-104.
  • F. J. E. Raby, A History of Secular Latin Poetry in the Middle Ages (Oxford: Clarendon Press, 1934. ISBN 0-19-814325-7) vol. 2 pp. 227-235.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]