Pharmaconesium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pharmacussa (antiquitate)
Pharmaconesium (hodie)
Φαρμακοῦσσα /Φαρμακονήσι
Pharmacussa (antiquitate)Pharmaconesium (hodie) (Greece)
Pharmacussa (antiquitate)Pharmaconesium (hodie)
Pharmacussa (antiquitate)
Pharmaconesium (hodie)
Positura
Positura maritima Aegaeum mare
Geographia physica
Archipelagus Sporades meridianae
Area 3866 km²
Altitudo maxima 106 m
Geographia politica
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe


Demographia
Numerus incolarum 0 (2010)
Spissitudo 0 incolae per km²
Postscripta
Postscripta Insulae Graeciae
Tabula geographica
Situs insulae in Dodecaneso (supra in tabula)
Situs insulae in Dodecaneso (supra in tabula)

Insula parva Graeca Pharmaconesium (Neograece: Φαρμακονήσι) ad demum Lerum in regione Aegaeo Australi pertinet. Antiquitate insula Pharmacussa (Graece: Φαρμακοῦσσα)[1] appellata est.

Situs[recensere | fontem recensere]

Insula Pharmaconesium, quae est pars Dodecanesi, in aditu sinus Güllük (Turcice: Güllük Körfezi) sita est. Minima ad Asiam Minorem distantia est 12 km. Insulae proximae sunt Leros (fere 23 km), Lipsi (26 km) et Agathonesium (19 km). Maxima insulae longitudo a septemtrione ad meridiem est fere 3.6 km, latitudo 1.2 km, loco angustissimo media in insula ad sinums Tholi (Όρμος Θόλου) 350 m.

Historia[recensere | fontem recensere]

  • Muri immanes ("cyclopici") ac antiquae munitiones portus demonstrant insulam iam antiquitate notam et certi momenti fuisse.
  • Secundum Suetonium[2] et Plutarchum[3] in insula Pharmaconesio (tunc: Pharmacussa) a Lero in orientem versus sita, paucis chiliometris a Didyma in litore Asiae Minoris distante, Iulius Caesar per quadraginta dies in custodia piratarum erat.
  • Mense Ianuarii anno 1966 inter civitates Graecam et Turcicam controversia de legitima insulae proprietate orta est. Haec est pars maioris controversiae territorialis duarum civitatum, quae identidem conflatur.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Secundum censum anni 2001 74 incolae Pharmaconesium habitaverunt. Re vera insula paene vel ex toto deserta est. "Historical Review"[4] sequentes numeros profert:

Incolae Pharmaconesii
Anno 1947 1951 1961 1971 1981 1991
Incolae 3 6 8 6 1 -

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plin. 4, 71. Suet. Caes. 4, 1.
  2. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 4.
  3. Plutarchus, "Caesar" 1,4-2,4
  4. Eudocia Olympiti: Transgressions des frontières maritimes. Le cas des îlots du Dodécanèse. In: Institute for Neohellenic Research/ l'Institut de Recherches Néohelléniques (Ed.): Historical Review/La Revue Historique. 5 / 2008, p. 181-192.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]