Petrus Stolypin
E Vicipaedia
| Petrus Stolypin | |
|---|---|
| Пётр Столыпин | |
| Natus | 14 Aprilis 1862 Dresdae |
| Obiit | 18 Septembris 1911 Kioviae |
Petrus Arcadii filius Stolypin (Russice Пётр Аркадьевич Столыпин, tr. Pëtr Arkad'evič Stolypin; 14 Aprilis 1862 – 18 Septembris 1911) erat rerum politicarum peritus Russicus, ab anno 1906 minister rerum internarum atque praeses concilii ministrorum (i.e. primus minister) Imperii Russici. Ad suppressionem revolutionis Russicae annorum 1905—1907 contribuit. Auctor fuit reformationis agrariae (inter alia, proprietatem privatam singularem terrae pro agricolis expandentis). Pro duritia actionum suarum politicarum improbabatur. Undecies oppugnationibus affectus, ultimae illarum causa grave vulneratus, nonnullas dies post obiit.
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Stolypin spectant. |