Pes (metricus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pes metricus est pars poetici versūs, duobus pluribusve syllabis composita. Singulis pedibus saepissime accentus (seu ictus) sunt, quibus prosodiam metricam legere possumus. Versus nomina saepe accipiunt a generibus pedum quibus componuntur. Trimetrus iambicus ad exemplum collectio trium iambicorum dupondiorum. Generaliter ad pedum compositionem describendam longitudo syllabarum indicatur symbolis — (syllaba longa) et ∪ (syllaba brevis); ictus longas in syllabas cadere solet.

Pedum distributio metricorum[recensere | fontem recensere]

Varii exstant metrici pedes, qui numero ac longitudine syllabarum inter se differunt. Series quaedam pedum consimilium aut diversorum versum facit.

Disyllabi[recensere | fontem recensere]

  • Trochaeus (— ∪), pes cuius prima syllaba longa, altera brevis est;
  • Iambus (∪ —), pes cuius prima syllaba brevis, altera longa est;
  • Spondeus (— —), duabus syllabis longis compositus;
  • Pyrrhichius (∪ ∪), in duobus brevibus syllabis constans.

Trisyllabi[recensere | fontem recensere]

  • Dactylus (— ∪ ∪), pes trium syllabarum quarum prima longa, ceterae breves;
  • Anapaestus (∪ ∪ —), pes trium syllabarum quarum prima secundaque breves, ultima longa, id est dactylus reversus;
  • Tribrachys (∪ ∪ ∪), tribus brevibus syllabis compositus;
  • Amphibrachys (∪ — ∪), pes trium syllabarum quarum prima et ultima sunt breves, altera longa;
  • Molossus (— — —), pes metricus in serie constans trium longarum syllabarum;
  • Bacchius (∪ — —), una brevi syllaba duobusque longis compositus;
  • Antibacchius (— — ∪), duobus longis syllabis unaque brevi compositus;
  • Amphimacros aut Creticus (— ∪ —), pes trium syllabarum quarum prima et ultima sunt longae, media brevis.

Tetrasyllabi[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]