Paeon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Paeon (-ōnis, m.) seu paean (-ānis, m.), a Graeco παιών seu παιάν, est pes metricus poesis Graecae et Latinae; constat ex quattuor syllabis, quarum tres breves sunt ac longa una.

Sunt formae quattuor paeonis, secundum situm longae syllabae in pede:

  • Primus paeon, cuius prima syllaba longa est (— ∪ ∪ ∪);
  • Secundus paeon, cuius secunda syllaba longa est (∪ — ∪ ∪);
  • Tertius paeon, cuius tertia syllaba longa est (∪ ∪ — ∪);
  • Quartus paeon, cuius quarta syllaba longa est (∪ ∪ ∪ —).

Ad cantica in honorem divi Apollonis pangenda saepissime paeone usi antiqui poetae sunt, nec numquam oratores ad orationes enuntiandas. Scripsit nam Quintilianus rhetor:

Potest tamen vel unus esse, dichoreus si unus est, qui constat e duobus choreis, itemque paean, qui est ex choreo et pyrrhichio (quem aptum initiis putant), vel contra, qui est ex tribus brevibus et longa, cui clausulam adsignant: de quibus fere duobus scriptores huius artis locuntur, alii omnes +ut quocumque sint quoque+ temporum quod ad rationem pertineat paeanas appellant. [1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quintilianus, Institutio oratoria IX, 95-96.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

  • Epitritus, non dissimilis a paeone productione syllabarum inversa.