Pyrrhichius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pyrr(h)ichius seu pariambus[1] (Graece: πυρρίχιος et παρίαμβος) est pes artis metricae Latinae et Graecae; in serie constat duarum brevium syllabarum (∪ ∪). Nomen pedis huius a militum saltatione Cretensium "πυρρίχη" originem trahit.

Est index verborum Latinorum quae structuram pedis pyrrhichi habent:

  • Semper: age, bene, bone, leve, male, mea, sine, sua, tene, tua;
  • Nonnumquam: mihi, modo, quasi, sibi, tibi;
  • Tantum ante vocalem: fuit, puer.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quintilianus, Institutio oratoria IX, 4, 80.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • W. J. Emmerig, Anleitung zur lateinischen Verskunst, editio quarta, plene retractata. Regensburg: J. M. Daisenberger.
  • M. Lenchantin de Gubernatis, Manuale di prosodia e metrica latina, Principato, Mediolani 1965