Trochaeus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Trochaeus seu choreus (a verbis Graecis τροχαῖος et χορός) est pes disyllabus artis metricae Latinae et Graecae; constat in serie syllabae acutae et syllabae gravis.

Prima syllaba est elementum longum (∪∪ vel —); secunda syllaba est elementum anceps (∪ aut —). Maxime usitata et clarissima forma est composita ex altera syllaba producta acutaque et altera brevi gravique (— ∪).

Antiqui homines hunc pedem appellare solebant cum τροχαῖον (a verbo Graeco τρέχειν, "currere") tum χορόν (Latine "choreae"), quia faciliter trochaeus accomodatur et ad celerem motum et ad choreas. Archilochus primus homo nobis notus qui usus trochaeis est.

Ditrochaeus est metrum tetrasyllabum ex duobus trochaeis constans (forma: — ∪ — ∪).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]