Peristylium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Peristylium domus Vettiorum Pompeiis sitae (nova constructio peristylii expositioni, quae Florentiae in hortis Boboli habita est, facta.

Peristylium (Graece: περίστυλον) est cavaedium, cuius in quattuor lateribus series columnarum sive porticus hortum internum circumcludunt. Graece etiam Tetrastoon (τετράστῳον, "quattuor porticus") nominatur. Interdum totum pro parte porticus circumdantes peristylium vocantur. In architectura Christiana ex Romana progressa peristylium basilicae, ut puta Basilicae Vaticanae antiquae, antepositum esse solebat, quo strepitus viarum prohiberetur. Denique peristylium in claustrum mutatum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Peristylium spectant.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!