Peregrinatio Compostellana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Itinera Peregrinationis Compostellanae

Peregrinatio Compostellana[1], una ex maioribus peregrinationum christianarum est. Alii peregrini Hierosolymam et Romam eunt, necnon in alia loca.

Peregrini iter faciunt ad finem terrae, ad ultimum Occidentem (in Gallaecia, provincia Hispaniae). In urbe Compostella (vulgo Santiago de Compostela ; etymologia "composta tell[ur]a") requiescit corpus sancti Iacobi apostoli. Eum venerantur, sollemniter in die festo eius 25 Iulii. et insolito modo quando hic dies festus etiam dominica dies est (in annis "sanctis" dictis).

Permulta sunt testimonia historica de peregrinatione ad Compostellam. Praecipuum monumentum est Codex Calixtinus (a.D. 1140).

Variae viae ad Compostellam a peregrinis sequuntur. In Hispania, principalis "via Francogallica" dicta est. In ea convergunt quattuor viae :

  • via Turonensis (a Lutetia, per Turonem et Pictavium)
  • via Lemovicensis (a loco Vézelay vulgo dictus, per Lemovicum et Petricordium)
  • via Podiensis (a loco Le-Puy-en-Velay vulgo dictus, per Moyssacum)
  • via Tolosana vel Arelatensis (ab Arelate, per Tolosam)

Aliae viae innectuntur in his quattuor viis. E.g., via Gebennensis ducit a Genava ad Podium, dein "via Podiensis" appellata est.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. google Peregrinatio compostellana. Wallfarth und Weegweiser zu dem fernen S. Jacob ... von Christophorus Guntzinger
Muszla Jakuba.svg
Iter pro peregrinis ad Compostellam
Colmenar Viejo. Camino de Santiago. Madrid. España..JPG

secundum Aimericum Picaudum

Iter Aragonicum: CanfrancusIaccaOsturizMons ReellusPons Reginae
Iter Gallicum: RuncievallisBiscaerlusRessognaPampilonaStellaPons ReginaeArcusGrugnusNaieraBelfuratusAltaporcaBurgiCastrum SorericumPons FiteriiFrumestaKarrionusSanctus FacundusManxillaLegioOrgebaAsturica AugustaRaphanellusSiccamolinaPons FerratusCarcavellusPortus FebruariusPons MineaeSala ReginaeCompostella.