Ophidiiformes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ophidiiformes
Lepophidium profundorum
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Actinopterygii
Subclassis: Neopterygii
Infraclassis: Teleostei
Superordo: Paracanthopterygii
Ordo: Ophidiiformes
L. S. Berg, 1937
Familiae

Aphyonidae
Bythitidae
Carapidae
Ophidiidae
Parabrotulidae

Ophidiiformes piscium classis Actinopterygiorum sunt ordo qui anguillas praecipue familiarum Ophidiidarum, Carapidarum, et Bythitidarum comprehendit. Ordo etiam varias species maris profundi comprehendit, inter quas Abyssobrotula galatheae, profundissimam notam, in aquis 8370 metra altis in Fossa Portus Divitis inventa. Multae autem species in aqua salsa humili, praecipue prope scopulos curalii, et paucae in aqua dulci habitant. Plurimae species habitationes tropicas vel subtropicas anteponunt, sed nonnullae ad septentriones usque ad litus Groenlandiae et ad australem usque ad Mare Weddellianum inveniuntur.[1]

Ophidiiformibus plerumque sunt corpora tenuia et capita parva, squamaeque aut lenes aut nullae. Ei sunt longae pinnae dorsales et pinna analis quae usitate cum pinna caudali coniungitur. Inter gregem sunt species pelagicae, benthicae, atque adeo parasiticae, quamquam omnibus est eadem corporis forma. Nonnullae species sunt viviparae. Magnitudine variantur inter Grammanoidem opisthodontem, tantum quinque centimetra longum, et Lamprogrammum shcherbachevi, duo metra longum.[1] Familiae Ranicipitidae et Euclichthyidae olim in hunc ordinem digestae sunt, sed nunc in Gadiformibus ponuntur; praeterea, Ranicipitidae a familia Gadidarum tenetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Jørgen G. Neilsen (1998). J. R. Paxton et W. N. Eschmeyer. ed. Encyclopedia of Fishes. Didacopli: Academic Press. pp. 133–134. ISBN 0-12-547665-5 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nielsen, J. G., D. M. Cohen, D. M. Markle, et C. R. Robins. 1999. Ophidiiform fishes of the world (Order Ophidiiformes): An annotated and illustrated catalogue of pearlfishes, cusk-eels, brotulas and other ophidiiform fishes known to date. FAO.
  • Sepkoski, Jack. 2002. A compendium of fossil marine animal genera. Bulletins of American Paleontology 364:560.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Ophidiiformes Haec stipula ad Ophidiiformes spectat. Amplifica, si potes!