Odo de Soliaco (episcopus Parisiensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sex regis Gulielmi I abnepotes, scil. Gillo de Soliaco et Odo episcopus Parisiensis, filii Erchenbaldi; Gaufridus comes, Iohannes "tertius rex", Ricardus "secundus rex", Henricus rex iunior, reges tres filii Henrici II. Bernardus Guidonis, De origine prima Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190r (saec. XIV)

Odo de Soliaco fuit filius Erchenbaldi qui etiam "Odo" dictus est, nepos Guillelmi Blesensis domini de Soliaco, pronepos Stephani comitis Blesensis et abnepos Gulielmi I regis Angliae. Successor Mauritii de Soliaco (cui minime cognatus erat) Odo de Soliaco episcopus Parisiensis meruit ab anno 1197 usque ad diem 13 Iulii 1208, quo die mortuus est. Successor ad episcopatum fuit Petrus de Nemosio. Synodicae constitutiones composuit, id est prohibitiones et praecepta observanda ab omnibus sacerdotibus.

Successor in episcopatu fuit Petrus de Nemosio. Frater Odonis, nomine Henricus, fuit archiepiscopus Bituricensis.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • "Synodicae constitutiones" Textus
  • "Statuta et donationes piae" Textus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]