Octavianus (episcopus Ostiensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Octavianus, vulgo Ottaviano di Paoli (mortuus die 5 Aprilis 1206), Italiae oriundus, cardinalis creatus est anno 1182 a Lucio III papa. Legatus meruit in Francia et iuxta regem Anglicum Henricum II. Annis 1186/1187 Cantuariam profectus est, inde ad abbatiam Grandemmontem, unde cum amico Lothario Signino (papa futuro Innocentio III) Romam reditus est. Ab anno 1189 fuit episcopus Ostiensis. Legatus pontificalis meruit cum Iordano de Ceccano ad Normanniam et Angliam pro papa Caelestino III annis 1191-1192; negotia pro eodem iuxta imperatorem Henricum VI anno 1197 perfecit cum Cencio cancellario et Petro Diana. Decanus collegii cardinalium ab anno 1200 fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]