Non nobis solum

E Vicipaedia

"Non nobis solum," vel etiam in usu commune "non nobis, sed omnibus" et "non nobis solum, sed omnibus," est sententia quae significat homines, praeter usus suos, bonum commune adiuvare debere. Excerpitur ex verbis libri De Officiis, Ciceronis operis philosophici, quod magnum momentum in philosophia Occidentali habuit, ubi pleniore scribit: "non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici."[1] Locutio, ut Cicero ipse fatetur, est opinio ex Platonis Epistula ad Archytan ad verbum convers.[2] Cicero hanc notionem cum cosmopolitanismo coniungit, eximia specie Stoica, secundum quam omnibus hominibus est cognatio naturalis cum omnibus aliis; ergo,

homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent, in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium adferre, mutatione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem.[3]

Haec sententia a multis organizationibus adhibetur, inter quas scholae (exemplum est Academia Militaris Massanuttenensis) et greges militares.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!