Nicolaus Tesla
| Nicolaus Tesla | |
|---|---|
| Никола Тесла, Nikola Tesla | |
| Natus | 10 Iulii 1856 in vico Smiljan, tunc in Imperio Austro-Hungarico, nunc in Croatia |
| Obiit | 7 Ianuarii 1943 Novi Eburaci, Civitates Foederatae Americae |
Nicolaus Tesla (Serbice: Никола Тесла, Nikola Tesla; 10 Iulii 1856 – 7 Ianuarii 1943) fuit inventor, ingeniarius mechanicus, et ingeniarius electricus. Magnopere auxiliavit ortui electricitatis commercialis, et ob multas suas evolutiones maiores in disciplina electromagnetismi saeculis undevicensimo exeunte vicensimoque ineunte bene noscitur. Opus eius Conversionem Industrialem Alteram promovit.
Vita [recensere]
Nicolaus Tesla natus est die 10 mensis Iulii anno 1856 in vico Smiljan Croatiae, tunc ad Imperium Austro-Hungaricum pertinenti, in familia sacerdotis orthodoxi. In schola technica Graecii in urbe et annis 1875–1880 in Universitate Pragensi studebat.
Ad annum 1882 sicut ingeniarius societatis telephonicae Budapestini, annis 1882–1884 in societate Thomae Edison Lutetiae et post emigrationem in Civitates Foederatas Americae (anno 1884) in officinis Edison et Westinghouse laborabat.
Tesla experimenta numerosa cum electricitate perfecit, multas machinas electricas (e.g., transformatorium Teslae, anno 1891) creavit. Anno 1893 primum translatorem radiophonicum construxit.
Obiit Novi Eboraci die 7 mensis Ianuarii anno 1943.
Fontes [recensere]
- Pagina de Nicolao Tesla Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
- V. Bogomolova, Nicolaus Tesla. Genius solitarius aut stultus, suum tempus anteveniens? (Russice)
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Teslam spectant. |
- Tesla's Wardenclyffe Science Center Plaque The North Shore Sun apud www2.timesreview.com
- Smiljan Croatie
- NikolaTesla.fr - More than 1,000 documents on Tesla