Nicolaus Raimarus Ursus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nicolaus Raimarus Ursus, qui anno 1551. die altero mensis Februarii Hennstedii in vico Dithmarsiae natus obiit Pragae anno 1600. die 16. mensis Octobris astrologus artisque mathematicae in aula imperatoris consultus propter controversiam, quam cum Tychone Brahe habuit, acerrimam notitia quadam etiamnunc affectus est.

De vita et operibus Ursi[recensere | fontem recensere]

Raimarus Ursus, qui humili loco natus ad annum aetatis duodevicesimum porcos pavisse traditur, cum propter egestatem ad grammaticum accedere nullo modo posset, suo Marte cum elementa ratiocinandique artem tum linguas veteres didicit litterarum humaniorum patibula. Cuius cum Hinricus Ranzovius vicarius in Holsatia regis Daniae indolem animadvertisset, in militiam suam ascivit, ut Ursus ab anno 1574. ad annum 1584. geometer eius factus anno 1583. librum Geodaesia Ranzoviana inscriptum ediderit. Anno autem 1584. Ursus Tychonem Brahe in praedio eius convenit. Ursi quidem cognomine anno 1588. in Fundamenti astronomici libello primum usus est. Quod cognomen Mauritius Benedictus Cantor ad bestiam septentrionalem lambendo nondum satis informatam spectavisse suspicatur, quae a catulis suis raptores defenderet. Ab anno 1586. ad annum 1587. Ursus in aula Gulielmi IV. eius nominis landgravii Cassellae degebat, ubi Iodoci Buergii familiaris est factus. Qui cum eadem ratione atque Ursus eruditionem ipse sibi comparavisset, ne linguae quidem Latinae peritus erat, quam ob rem Ursus pro illo Copernici De revolutionibus orbium coelestium libros convertit. Inde ab anno 1587. ad annum 1591. Argentorati artem mathematicam professus est, ubi Conradum Dasypodium magistrum Buergii in necessariis numeravit. Anno denique 1591. a Rudolpho altero eius nominis imperatore Romano Pragam arcessitus, ut mathematicus aulicus fieret, in universitate etiam Pragensi scientiam suam disseminavit. Quem honorem controversia cum Tychone Brahe in dies vehementius exardescente parvo vitae spatio restante abiecit. Post Ursum Tycho Brahe primum, tum Iohannes Keplerus mathematicus aulicus factus est.

De controversia inter Tychonem Brahe Ursumque orta[recensere | fontem recensere]

Anno 1585. Kal. Oct. Ursus, cum anno ante Tychonem Brahe convenisset, novam quandam motionum siderum explicationem excogitavit: terram, lunam, solem circa terrae axem fixam atque stabilem rotari, Mercurium autem, Venerem, Martem, Iovem, Saturnum planetas circa solem. Quas cogitationes cum anno 1586. Cassellae palam exposuisset, Tychonem Brahe de ea re certiorem factum eandem explicationem pro sua in lucem edidisse. Itaque liber ab Urso anno 1588. editus, qui fundamentum astronomicum inscriptus est, explicationi mundi, quam Tycho Brahe docebat, opponebatur. Quam rem e converso Tycho Brahe se haberi ratus Ursum plagiatorem esse respondit. Ideo Ursus in opere de astronomicis hypothesibus anno 1597. conscripto Tychonem Brahe acerrime reprehendit, quod hic tam graviter tulit, ut contumeliae illum accusavit sibi illatae.

Index operum eius[recensere | fontem recensere]

  • Geodaesia Ranzoviana, Lipsiae 1583.
  • Fundamentum astronomicum, Argentorati 1588.
  • Metamorphosis logicae, Argentorati 1589.
  • De astronomicis hypothesibus, Pragae 1597.
  • Chronotheatron, Pragae 1597.
  • Arithmetica analytica, anno 1601.

Liber de Urso scriptus[recensere | fontem recensere]

  • Dieter Launert, Nicolaus Reimers (Raimarus Ursus). Günstling Rantzaus – Brahes Feind. Leben und Werk, Monaci 1999.