Nicolaus Noyes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nicolaus Noyes[1] (Newbury Massachusettae 22 Decembris 1647Salem Massachusettae 13 Decembris 1717) fuit clericus colonicus, praecipue in vico Salem Massachusettae per tempus Salemensium sagarum iudiciorum. In congregatione loci minister alter meruit, eo tempore magister appellatus, pro Reverendo Ioanne Higginson agens. Noyes ad iudicia sagarum adfuit.[2]

Vita[recensere | fontem recensere]

Noyes studia in Collegio Harvardiano anno 1667 perduxit, et postquam tredecim annos in vico Haddam Connecticutae praedicaverat, ad Salem anno 1683 migravit, ubi pastor fuit usque ad mortem.[3] Capellanus militum in Connecticuta per Bellum Regis Philippi annis 16751676 meruit.[4]

Die 19 Iulii 1692, antequam colonia supplicium de Sara Good sumpserit, Noyes eam precatus est ut peccata sua confiteretur, cuius notissima verba ultima fuerunt: "Mentiris! Nihilo magis saga sum quam magus es, et si vitam mihi adripis, Deus sanguinem tibi dabit ut bibas."[5][6] Post quidem viginti quinque annos, Noyes haemorrhagiá mortuus est, suo sanguine suffocatus.

Adfuit etiam Noyes clericus die 22 Septembris 1692 ad ultima suspendia Mariae Parker aliorumque artis magicae damnatorum. Fertur Noyes ad suspensa sagarum corpora advertisse, dicens: "O speciem visu luctuosam, octo faces inferorum ibi pendentes." Postea has opiniones renuntiavit, et suum lapsum quod ad insectationes sagarum spectavit aperte confessus est.[3]

Scripta[recensere | fontem recensere]

Noyes pro homiliis et versibus incultis notus est. Inter sua opera sunt:

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen litteris Nicholaus Noyes scriptum in Cottoni Matheri libro Magnalia Christi Americana, liber 4, p. 137.
  2. David Lindsay, Mayflower Bastard: A Stranger amongst the Pilgrims (Novi Eboraci: St. Martins Press, 2002), 205.
  3. 3.0 3.1 James Noyes 1900. Appletons.
  4. David Lindsay, Mayflower Bastard: A Stranger amongst the Pilgrims (Novi Eboraci: St. Martins Press, 2002), 163.
  5. Anglice: "You are a liar! I am no more a witch than you are a wizard, and if you take away my life God will give you blood to drink."
  6. Sarah Good, Salem Witch Trials, Kansas City: University of Missouri.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lindsay, David. 2004. Mayflower Bastard: A Stranger among the Pilgrims. Novi Eboraci: Thomas Dunne Books. ISBN 0312262035.
  • Upham, Charles. 1980. Salem Witchcraft. 2 voll. Novi Eboraci: Frederick Ungar Publishing Company.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!