Neonympha mitchellii

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Nymphalidae 
Subfamilia : Satyrinae 
Tribus : Satyrini 
Subtribus : Euptychiina 
Genus : Neonympha 
Species : Neonympha mitchellii 
French, 1889
  Neonympha mitchellii mitchellii 
Conservationis status
Periclitata
Subdivisiones: Subspecies
*N. m. mitchellii French, 1889
  • N. m. francisci Parshall & Kral, 1989
Synonyma
*Euptychia mitchellii [1][2]

Neonympha mitchellii est species papilionum subfamiliae Satyrinarum familiae Nymphalidarum. Quae in periculum in Civitatibus Foederatis vocatur, ubi eius collectio in locis feris contra leges est.[5]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Latitudo alarum est 35–45 mm. Alae sunt parvae, fragiles, perludicae. Inferioribus ambarum alarum lateribus sunt atrofuscae rotundaeque oculorum maculae, submarginalibus coloribus flavis circumdatis.

Distributio geographica et habitatio[recensere | fontem recensere]

Permanent in Civitatibus Foederatis pauci numeri remoti, qui in Michigania meridiana, Indiana septentrionali, Alabama, Virginia, et olim Nova Caesarea endemici sunt. Animalia in Carolina Septentrionali inventae describuntur subspecies separata, Neonympha mitchellii francisci.

In paludibus ubi Larix laricina, Rhus. vel Toxicodendron vernix, et Carex stricta vigent habitant. Larvae speciebus Cyperacearum vescuntur. Praeterea, Microstegio vimeneo, Iaponiensi specie invasiva vesci possunt.[6][7]

Vita[recensere | fontem recensere]

Adulti circa decem tantum dies Iunio exeunte volare solent. Sursum deorsum circa unum pedem supra solum tarde volitant. Feminae singulum ovum in gramine, vel pluria ova in inferiori parvarum arborum novellarum phorbarum latere, pariunt. Instar quartum hiemat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. D. F. Schweitzer (2011), "Comprehensive Report Species – Neonympha mitchellii." NatureServe Explorer. NatureServe Inc.
  2. Haam et al. 2013.
  3. Hamm et al. 2013.
  4. Dyar, H. G. (1902). A list of North American lepidoptera and key to the literature of this order of insects. Vasingtoniae: Government Printing Office. p. 32 .
  5. Hamm et al. 2013.
  6. Mitchell's Satyr: Neonympha mitchelii. Alabama Butterfly Atlas, USF Water Institute, University of South Florida.
  7. "Host and Nectar Plants." Alabama Butterfly Atlas, USF Water Institute, University of South Florida.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hamm, C. A. V. Rademacher, D. A. Landis, et B. L. Williams. 2013. "Conservation Genetics and the Implication for Recovery of the Endangered Mitchell's Satyr Butterfly, Neonympha mitchellii mitchellii," Journal of Heredity 105 (1): 19–27. doi:10.1093/jhered/est073. ISSN 0022-1503. PMID 24158752.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life