Satyrinae
| Satyrinae | |
|---|---|
| Pararge aegeria | |
| Taxinomia | |
| Regnum: | Animalia |
| Phylum: | Arthropoda |
| Classis: | Insecta |
| Ordo: | Lepidoptera |
| (inordinata): | Rhopalocera |
| Superfamilia: | Papilionoidea |
| Familia: | Nymphalidae |
| Subfamilia: | Satyrinae Boisduval, 1833 |
| Tribus | |
et vide commentarium.[1] |
|
| [[{{{diversity_link}}}|Diversity]] | |
| Plus quam 280 genera Nunc circa 2400 specierum |
|
| Synonyma | |
|
Satyridae |
|
Satyrinae sunt subfamilia Nymphalidarum, quae olim Satyridae, distincta familia, putabantur. Huic gregi sunt paene dimidium notarum Nymphalidarum. Aestimatur verus specierum Satyrinarum numerus esse plus quam 2400 (The Lepidoptera Taxome Project 2007).
Index |
Decriptio [recensere]
Satyricae plerumque sunt volatores tenues et saepe apricari nolunt. Erucae plantis monocotyledonibus, sicut Arecaceae, Poaceae, et Bambuseae, praecipue vescuntur. Morphinae aliquando cum hoc grege coniunguntur.
Taxinomia et systematica huius subfamiliae hodierno tempore penitus retractantur. Multum laboris L. D. Miller[2] insigniter subfamiliam ordinare auxiliatum est. Dyndirus (Capronnier, 1874) est satyrida incertae sedis. Praeter hoc genus, secundum recentiores Nymphalidarum investigationes, omnes satyrinae ad unum ex sex tribus ad tempus adsignatae sunt.[3] Pro indicibus singulorum, vide paginas tribuum.
Notae [recensere]
Bibliographia [recensere]
- Miller, L. D. 1968. The higher classification, phylogeny and zoogeography of the Satyridae (Lepidoptera). Memoirs of the American Entomological Society, 24.
- Savela, Markku. 2007. "Markku Savela's Lepidoptera and some other life forms: Satyrinae," www.nic.funet.fi.
- The Lepidoptera Taxome Project. 2007. "Taxonomy of butterflies: the scale of the problem," www.ucl.ac.uk.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Satyrinas spectant. |
| Vide Satyrinas apud Vicispecies. |
- De Satyridis, apud situm insectlifeforms.com
- "Pictorial guide on Neotropical Satyrinae," apud situm satyrus.net
- Satyrinae, apud situm tolweb.org (Arbor Vitae)
| Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes! |