Latinitas bona

Franciscus Bayrou

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Bayrou

Franciscus Bayrou (natus die 25 Maii 1951 in oppido Bordères praefecturae Pyrenaei Atlantici), filius agricultoris, alumnus universitatis Burdigalensis III ubi litteris classicis studuit, est politicus et scriptor Francicus. Annis 19861993, 19971999 et 20022012 legatus est ad Conventum Nationalem Franciae pro Pyrenaeo Atlantico, sed annis 1999–2002 ad Parlamentum Europaeum. Minister eruditionis meruit, primis ministris Eduardo Balladur et Alano Juppé, annis 1993–1997. Ter candidatus est pro Motu Democratico (quam factionem ipse condidit) ad officium praesidis rei publicae Francicae, annis 2002, 2007 et 2012. Anno 2012 magister civium urbis Pali electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]