Mobius Dick

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Mobius Dick est mythistoria scientiae fictae ab Andrea Crumey anno 2004 edita, quae mundum vehementius dicit quo Germania Nazistica Britanniam Maiorem invadit, et Ervinus Schrödinger aequationem undarum suum nomen ferentem non excogitat. Hic mundus ad nostrum mundum ob experimenta cum computatris quanticis coniugatur.

Argumentum mythistoriae vitam in arcano valetudinario montano in terris altis Scoticis enarrat. Fabulae intexentes relationes historicas de commoratione Roberti Schumann in valetudinario simili in Endenich et mansione Schrödingeriana in Arosa, sanatorio alpino, iterum referunt, et ambae fabulae in memoriam rerum statum in libro Monte Magico Thomae Mann visum revocant. Coniunctiones praeterea ex fabulis E. T. A. Hoffmann, praecipue de Vita et Opinionibus Felis Murr (Theodisce Lebens-Ansichten des Katers Murr), extrahuntur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!