Moby-Duck

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Moby-Duck: The True Story of 28,800 Bath Toys Lost at Sea and of the Beachcombers, Oceanographers, Environmentalists, and Fools, Including the Author, Who Went in Search of Them est liber a Donovan Hohn scriptus de 28 800 anatum plasticarum et aliis ludibris, Friendly Floatees appellatis, quae se in mare ex navi oneraria in Oceano Pacifico exciderunt die 10 Ianuarii 1992 et deinde in litoribus longe lateque per orbem terrarum inventa, ab oceanographis, inter quos Curtis Ebbesmeyer, ad investiganda flumina oceanica adhibita sunt.[1][2]

Liber in Civitatibus Foederatis mense Martio 2011 a Viking (ISBN 978-0670022199), et in Britanniarum Regno mense Februario 2012 ab Union Books (ISBN 978-1908526007) vulgatus est. A New York Times laudatus est unus ex 100 Notable Books of 2011.[3]

Nomen libri ex nomine Moby-Dick, celeberrima Arminii Melville mythistoria, appellatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Wilkinson, Carl (17 February 2012). "Ugly Ducklings" 
  2. Maslin, Janet (20 February 2011). "Books of the Times: The Siren Song of the Bath Toy" 
  3. "100 Notable Books of 2011". 21 November 2011