Michael Ney

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Michael Ney


Michael Ney (cuprii mendici filius die 10 Ianuarii 1769 Sarae Ludovicianae in urbe natus, supplicio affectus 7 Decembris 1815 Lutetiae) dux militum Francicus inter Bella Coalitionum fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1789 ad legionem Francogallicam accessit et miles gregarius factus est. Rerum Francicarum eversione ordiente Michael Ney praefectus militum erat.

Pugnavit marescalcus imperii Francogallici duce Napoleone, qui ei multa praemia donavit. Inter alia et 14 Iunii 1807 una cum Napoleone imperatore Francorum Proelio Friedlandiensi Borussiae et Russiae copias pervicit. Itaque Napoleo Michaeli Ney titulos ducis Elchingi et postea principis Moscuae tribuit et praefectum cohortis praetorianae fecit. Anno 1812 Ney unus e copiarum Russiam invadentium ducibus fuit. Eius animus praeclarus erat. Napoleo ipse illum nominabat fortissimum fortissimorum. Napoleone dimisso, Ney Ludovico XVIII regi dixit sacramento, quoad imperator ab insula Ilva anno 1815 excessit. Etsi paulum antea "istum Corsum" in ferrea cavea tradere regi promiserat, cum Napoleone rursum se coniunxit.

Pugnavit tota vi sua in proelio ad Waterloo gesto. Illic poscebat saepius novos equos, cum priores mortui essent, qui telis hostium traiecti erant. Postremo pedibus proeliatus est.

Ney, quamquam Napoleo cladem acceperat, in Francia stetit et de summa proditione reus factus est. Ob quam rem die 7 Decembris anno 1815 morte damnatus est.