Metallum nigrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Black metal (nomen Anglicum; scilicet "metallum nigrum") est subtypus musicae ut dicitur metallicae. In Norvegia, maxime septentrionali civitate Scandinaviae, creatum est et primum ex subtypis musicae metallicae in sese philosophicam rationem sumpsit. In nomine Metalli Nigri multa scelera in Norvegia et in Scandinavia facta sunt.

Historia et philosophia[recensere | fontem recensere]

In philosophia black metal inclusa sunt elementa misanthropiae, Nihilismi, Satanismi et Paganismi. In Norvegia primi greges metalli nigri Mayhem, Immortal, Emperor et Burzum fuerunt. Burzum[1] est nomen gregis cuius fundator fuit Varg Vikernes; ille valde famosus fit quod necavit Euronymum (alias Øystein Aarseth), qui chitaram electricam in grege Mayhem sonaverat. Hoc ob scelus Vikernes in carcere nunc est.

Praeter haec in Norvegia et in Finnia sunt qui in nomine Vikernensis persequebantur greges Power saepe etiam homosexuales .

Musica[recensere | fontem recensere]

In musica metalli nigri voces ita ferae sunt ut harmoniam non adsequantur. Greges metalli nigri de antiqua religione pagana septentrionali, de rebus antichristianis, etiam de Nazismo canunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Burzum significat "obscuritas" in lingua Mordoris.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]