Marcus Valerius Maximus Corvus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Valerius Corvinus triumphat

Marcus Valerius Maximus Corvus (natus circa annum 371, mortuus circa annum 271 a.C.n.) senator Romanus ac vir publicus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Valerius anno 348 a.C.n. primum consul electus est. Eius collega Marcus Popillius M.f. Laenas erat. Domi forique tum pax fuit. Sed Roma eo anno pestilentia vexata est. Cum Karthaginiensibus foedus factum est[1].

Anno 346 iterum consul electus est, una cum Gaio Poetelio C.f. Libone Visolo. Valerius Volscos Romam petentes vicit, eius oppidum Satricum cremavit, ex eis triumphavit[2].

Anno 343 consul III fuit, una cum Aulo Cornelio P.f. Cosso Arvina. Hic annus initium bellum Samnitum fuit[3], cum Capua urbs Campaniae a Samnitibus oppressa Romanos auxilio vocavisset. Arvinam ab hoste petito Publius Decius Q.f. Mus servabat. Tum Samnites vicit et ex eis triumphavit[4]. Valerius eodem anno consulatum iam tenens dictator factus est, Samnites vicit, ex eis triumphum egit atque anno posteriore milites Romanos in Campania in disciplinam reduxit legem Valeriam martialem rogans[5].

Anno 335 consulum quartum erat, eo anno cum Marco Atilio Regulo Caleno. Hoc anno Valerius contra Ausonos certavit, qui oppidum Calem incolabant. Oppidum expugnavit et hostes vicit atque iterum triumphavit.[6]. Annis 332 et 330 interrex erat[7]. Anno 301 dictator II fuit. Anno 300 consul V et anno 299 consul VI suffectus fuit.

Anno 271 centesimum annum agens mortuus est. Marcus Tullius Cicero de Corvo dixit: M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxise, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret; cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita, quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex est autem senectutis auctoritas[8].

Vita secundum librum De viris illustribus urbis Romae[recensere | fontem recensere]

Bello Gallico, cum Romani in stationibus quieti tempus tererent, Gallus quidam magnitudine atque armis insignis ante alios progressus est; quatiensque scutum hasta, cum silentium fecisset, unum e Romanis per interpretem provocavit, qui secum ferro decernere, Marcus erat Valerius tribunus militum adolescens, qui prius sciscitatus consulis voluntatem, in medium armatus processit: tunc res visu mirabilis accidisse fertur; nam cum jam manum consereret Valerius, repente in galea ejus corvus insedit in hostem versus. Ales non solum captam semel sedem tenuit, sed quotiescumque certamen initum est, levans se alis, os oculosque Galli rostro et unguibus appetiit. Hostem territum talis prodigii visu, oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat. Corvus e conspectu elatus orientem petit. Inde Valerius Corvinus dictus est.

Valerius Corvinus annos tres et viginti natus consul creatus, Samnites bis proelio fudit. Non alias dux militi carior fuit, quia nullus militi familiarior. Omnia inter infimos militum munia haud gravate obibat. In ludo etiam militari, cum velocitatis viriumque certamina inter se aequales ineunt, Valerius ipse cum eis certabat, nec quemquam aspernabatur parem qui se offerret. Semper comis et eodem vultu seu vinceret, seu vinceretur. Cum postea in exercitu orta esset gravis seditio, parsque militum a ceteris defecisset, et ducem sibi fecisset, adversus eos Valerius dictator missus est: qui ubi in conspectum venit, benigne milites allocutus, extemplo omnium iras permulsit, seditionemque compressit: adeo hominum animos conciliat comitas affabilitasque sermonis!

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. op.cit., VII 26,12 - 27,2
  2. op.cit., VII 27,5-8
  3. op.cit., VII 28,9-29
  4. loc. cit., cap. 32-38
  5. op.cit., VII 38-39
  6. op.cit., VIII 16,5-12
  7. op.cit., VIII 17,5
  8. Marcus Tullius Cicero, Cato maior de senectute, 17


Antecessores:
Lucius Furius M.f. Camillus et Appius Claudius P.f. Crassus Inregillensis
Consul
348 a.C.n.
cum
Marco Popillio M.f. Laenate IV
Successores:
Gaius Plautius Venox (aut Venno) Hypsaeus et Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus
Antecessores:
Gaius Plautius Venox (aut Venno) Hypsaeus et Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus
Consul
346 a.C.n.
cum
Gaio Poetelio C.f. Libone Visolo II
Successores:
Marcus Fabius Dorsuo et Servius Sulpicius Camerinus Rufus
Antecessores:
Gaius Marcius L.f. Rutilus III et Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus II
Consul
343 a.C.n.
cum
Aulo Cornelio P.f. Cosso Arvina
Successores:
Quintus Servilius Q.f. Ahala III et Gaius Marcius L.f. Rutilus IV
Antecessores:
Lucius Papirius L.f. Crassus et Kaeso (Gaius) Duillius
Consul
335 a.C.n.
cum
Marco Atilio Regulo Caleno
Successores:
Spurius Postumius Albinus (Caudinus) et Tiberius Veturius Calvinus
Antecessores:
dictator: M. Valerius M.f. Corvus (magister equitum: Marcus Aemilius L.f.Paullus)
Consul
300 a.C.n.
cum
Quinto Appuleio Pansa
Successores:
Marcus Fulvius Cn.f. Paetinus et Titus Manlius T.f. Torquatus