Gaius Plautius Venox Hypsaeus

E Vicipaedia
Denarius a Publio Hypsaeo signatus tum cum aedilis curulis erat (58 a.C.n.). Supra quadrigas legitur : P.HVPSAEUS AED CVR ; infra : C.HVPSAE.COS PREIVER . pone Iovem : CAPTVM.

Gaius Plautius Venox Hypsaeus (quando natus, quandove mortuus est, nescimus) vir publicus plebeius Romanus saeculi quarti erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Plautius anno 347 a.C.n. primum consul creatus est, una cum Tito Manlio Torquato. Eo anno domi forique pax erat. Semunciarium tantum ex unciario fenus factum et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. Levatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum[1].

Anno 341 iterum consulatum gessit, tum cum Lucio Aemilio Mamercino Privernate. Consules contra Privernum, Volscos Latinosque bellum gesserunt. Propter periculum Latinorum cum collega iam ante tempus a magistratu se abdicavit, ut successores eligerentur[2].

De denariis P. Hypsaei[recensere | fontem recensere]

Unus e nepotibus, Publius Plautius Hypsaeus, circa annum 60 a.C.n. plures denarios[3] signavit in honorem consulis Gai Hypsaei, in quibus infra Iovem fulmen vibrantem et quadrigis vectum (quae figura ad triumphum alludebat) legebatur sive C.HVPSAE.COS.PREIVE[4] CAPTU(M) sive C.YPSAE.COS.PRIV.CEPIT.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 27,3
  2. op. cit., VIII 1-3
  3. E. Babelon, Plautia 8-12. Crawford 420/1-2 et 422/1. Nummus in British Museum[nexus deficit]
  4. alias PREIVER / PREIVI / PREIV


Antecessores:
Marcus Popillius M.f. Laenas IV et M. Valerius M.f. Corvus
Consul
347 a.C.n.
cum
Tito Manlio Torquato
Successores:
M. Valerius M.f. Corvus II et Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus
Antecessores:
Quintus Servilius Q.f. Ahala III et Gaius Marcius L.f. Rutilus IV
Consul
341 a.C.n.
cum
Lucio Aemilio Mamercino Privernate
Successores:
Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus III et Publius Decius Q.f. Mus