Franciscus Villon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago imprimatorum saeculi XV, ad illustrandum carmina Villoni aliorumque poetarum usitata

Franciscus Villon (Francice François Villon) fuit poeta et latro Francogallicus, anno 1431 natus. Fuit alumnus Universitatis Parisiensis, baccalaureatus anno 1449, magister ab anno 1452 in Collegio Navarrae; sed die 5 Iunii 1455 in pugna interfecit Philippum de Sermoise et in exsilium fugit. Annis insequentibus bene cognitus est et Lutetiae et alibi ut latro; anno 1462 incarceratus est et fortasse morte damnatus ex furtis, sed die 5 Ianuarii 1463 in exsilium remissus. Quid postea accidit ei nescimus. Dazai Osamu opus Uxor Villon de vita Francisci Villon anno 1947 scripsit.

Latrones suspendio interfecti (ex editione carminum Villoni anni 1489)

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Œuvres de François Villon ed. André Mary (Lutetiae: Garnier, 1962).