Ludovicus Lonchamp

E Vicipaedia
Sombacour: despectus in vicum a monte Calvario. Monumentum L Lonchamp vix extrema dextra conspicuum est.

Ludovicus Lonchamp, natus Sombacour die 26 Maii 1770 et mortuus ibidem die 19 Ianuarii 1832, fuit generalis et baro Primi Imperii Francici atque in fine tempore Ludovici XVIII marescalcus castrorum[1] : ad hoc fastigium sola virtute pervenit quia humillimo loco natus erat (pater erat agricola). Hodieque in foro vici Sombacour herma L. Lonchamp in obelisco truncato positus videtur sic inscripto[2] : L LONCHAMP / GENERAL DE BRIGADE / COMMANDEUR / DE LA / LEGION D'HONNEUR.

De stipendiis et cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1792 sponte sua dilectum militum adiit et septimae voluntariorum cohorti (Francice bataillon) Dubiensis praefecturae adsignatus est. Tempore Rerum Novarum Francicarum in exercitibus Rheni, Septentrionis, Sambre et Meuse[3] meruit. Mox in Italiam profectus Bonaparte in Aegyptum quoque secutus est ubi bis vulneratus est, Cairo obsidendo atque proximo anno (1801) ad Canopum.

  • 1804, 14 Iunii eques in ordine Legionis Honoris
  • 1804-1805 in Franciam redux in exercitu Oceani duce marescalco Soult meruit.
  • 1805 30 Augusti in cohortem praetoriam (Francice Garde impériale) quae delectis militibus constabat transfertur.
  • 1806 14 Martii officialis in ordine Legionis Honoris
  • 1807 pugna ad Eylau commissa vulnus accepit
  • 1809 22 Maii proelio ad Eslingam iterum vulneratus est
5 Iunii commendator in ordine Legionis Honoris factus est
  • 1810 15 Martii baro terrarum in Germania sitarum creatus est
  • 1811 9 Decembris generalis brigadae (Francice général de brigade) fit tum cum in Hispania bellum gerebat.

Deinde magnae expeditioni Russicae quoque et proelio Lipsiano in Saxonia (1813) interfuit. Anno 1814 sociis Franciam invadentibus circa urbem Suessionum fortiter resistit atque captivus apud Russicos aliquamdiu mansit.

Nihilominus per Centum Dies fidem erga imperatorem suum ex insula Ilva reducem servavit. Tum praefecturis Varo et Alpibus Maritimis praefuit. Mense septembri, cum Napoleo in exsilium sempiternum proficisceretur, Ludovicus Lonchamp commeatum a militia accepit. Tum Sombacour rediit ubi reliquam vitam per "frugalitatem vetere Romano dignam"[4] degit. Anno 1815 a fratribus fraternitatis Sancti Sebastiani prior electus est[5], quae illo ipso anno restituta est (anno 1604 creata tempore Rerum Novarum cessaverat).

  • 1825 16 Februarii tandem in veteranos emeritos transfertur. Tum marescalcus castrorum (Francice maréchal de camp) erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nam gradus militaris qui inter 1789 et 1815 ac post 1848 général de brigade nominatur sub regibus maréchal de camp dicebatur
  2. Monumentum ultimo decennio noni decimi saeculi erectum est.
  3. Latine : Sabis et Mosa. Quod tum nomen fuit unius e novis praefecturis Francicis in regione quae hodie pars Belgicae est.
  4. Saget p. 119 : simplicité digne d'un vieux Romain
  5. Malfroy et alii, Adnexum II.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baptiste-Pierre Courcelles, Dictionnaire historique et biographique des généraux français : depuis le onzième siècle jusqu'en 1822, vol.6 : 198 Hic legere potes
  • Dictionnaire des communes du département du Doubs. Tome 6, Vesontione, Cêtre, 1987 : 3063
  • M. Malfroy, B. Olivier, J. Guiraud, Le Val d'Usier : histoire de Sombacour, Bians et Goux-les-Usiers, Vesontione, Cêtre, 1981 : 92-93
  • Iulius Saget, Familles et hommes marquants de Pontarlier et du Haut-Doubs, Pontarlier : Faivre-Vernay, 1933
  • Ioannes Tulard, 'Longchamp (Louis, baron)' in Dictionnaire Napoléon, 1999 : 216.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]