Pugna apud Eylau

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Napoleo imperator Francorum inter pugnam apud Eylau

Pugna apud Eylau 7 et 8 Februarii 1807 incerto eventu, sed multis caesis et apud Francicos Napoleone I imperatore et apud Russiam et Borussiam alligatas, facta est. Fuit pars Belli Quartae Coalitionis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Postquam Proelio Ienensi Borussia victa est, milites eius in Borussiam Orientalem se receperunt. Alligati Borussici et Russici legato militum Russicorum Levino Augusto de Bennigsen duce urbem Eylau defendebant, ne Franci caput Borussiae Orentalis Regiomontium expugnarent. Napoleo urbem aggressus est militbus 70 milia, quae ab eodem numero Russicorum et Borussicorum defendebatur. Nulla pars victoriam adipisci potuit. Sed 19.000 Francorum et 26.000 alligati caesi sunt. Non prius quam 14 Iunii Proelio Friedlandiensi Napoleo alligatos vicit et ad Pacem Tilsae coegit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]