Lobia massonica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Templum cuiusdam lobiae Massonicae in Italia.
Templum massonicum structurae aegyptiacae, cuiusdam lobiae americanae operantis in urbe Philadelphiae.

Lobia[1] sive lobia massonica (si licet cum hoc adiectivo melius sensum verbi indicare ne fiat confusio[2]), sive logia[3] sive etiam officina sive officina massonica, est nomen quo appellantur in Ordine Massonico conventicula singularia francomurariorum.[4]

Unaquaeque lobia est cellula sui iuris et nomen suum proprium habet cum indicatione loci, qui vocatur Oriens, quo sedem suam tenet.

Solum septem Magistri possunt novam lobiam condere.

Lobiae habent potestatem novos adeptos recipere et in arcana sua initiare.

Lobiae conveniunt in Templis Massonicis in quibus conventus massonum[5] agunt ritus suos et regulas Latomismi[6] exercent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad lobias massonicas spectant.

Notulae[recensere | fontem recensere]

  1. Hoc verbum, secundum peritos, venit e verbo Franconico laubja e quo cadunt verba Theodisca Laube et Anglica loft. In Latinitate Mediae Aevi invenitur (saeculo nono) verbum laubia, quod significat 'porticum'; sed secundum P. Guiraud, hoc verbum venit e Graeco logeum sive logium. Legito: Alain Rey et al., edd., Dictionnaire historique de la langue française (Lutetiae: Le Robert, 1992. 2a ed.: 1998) vol. 2 pp. 2046–2047, sub verbo "loge". Carolus Egger, Latinitas (1983), p. 190, dat nomen: lobia.
  2. Ita francogallice dici potest "une loge" sive "une loge maçonique".
  3. Videsis: The Irish Ecclesiastical Record, vol. IX, Dublin, 1873 p. 239: "In quinto dubio non satis Te intelligere indicas, cur in Constitutione Apostolicae Sedis, sub numero quarto excommunicationum latae sententiae quae Romano Pontifici reservatur, ea quoque recensetur, quae est contra non denunciantes occultos coryphaeos ac duces sectae massonicae aut carbonariae, aliarumve ejusdem generis sectarum, quae contra Ecclesiam vel legitimas potestates, seu palam, seu clandestine machinantur, eaque dubii ratio a Te proponitur, quod nomina praesidentium et membra cujusque Logiae publice typis dentur."
  4. Vide: Antonius Bacci, Lexicon vocabulorum quae difficilius Latine redduntur (Romae, 1963), p. 337: "francomurarius."
  5. Vide: Albert Blaise, Lexicon Latinitatis medii aevi praesertim ad res ecclesiasticas investigandas pertinens (Turnhout: Brepols, 1975), p. 571: masso- onis.
  6. Antonius Bartal, Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae (Leipzig-Lipsiae, 1901): latomismus.