Litterae Sanscritae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Litterae Sanscritae sunt corpus operum quae Sanscritice scripta sunt.

Litterae Vedicae[recensere | fontem recensere]

Scripta Vedica ab anno 2000 a.C.n. usque ad annum 500 a.C.n. composita et Hinduismi posteri incrementi fundamentum sunt. Quattuor libri qui Vedae vocantur sunt Rigveda, Yajurveda, Samaveda et Atharvaveda, e quibus primi tres graviores putantur. Liber unusquisque quattuor habet genera scriptorum: hymnos, ritus, meditationes, et mysticam philosophiam. Vedae non scripti a singulo auctore, sed per saecula multa collecti sunt ab innumerabilibus vatibus. Offerunt igitur Vedae prospectum historiae et culturae Indicae illius antiquissimae aetatis. In eis diversae res continentur, et philosophiae diversae et diversae religiosae fides. Libri qui Upanishades dicuntur et qui pars Vedarum sunt doctrinas continent philosophicas. Lingua Sanscrita quae in Vedis versatur prisca est et “Lingua Sanscrita Vedica” vocatur et nonnulla fragmenta obscura manent interpretatione sine commentariorum auxilio. Lingua Sanscrita Vedica similitudinem habet Linguae Avesticae, in qua Zoroastrismi scripturae scribuntur.

Litterae Epicae[recensere | fontem recensere]

Ab XII saeculo usque ad saeculum II a.C.n., opera magna scripta sunt litterarum epicarum, aut, ut ipsi dicunt, itihāsa (scilicet "rerum gestarum"): Mahabharata et Ramayana. Opera ambo a multis generationibus hominum voce tradita et amplificata sunt. Saeculo circiter II a.C.n., tandem scripta sunt.

Mahabharata[recensere | fontem recensere]

Mahabharata (quod "India Magna" significat) est una ex amplissimis poeticis operibus Universalium Litterarum. Carmen sane epicum est, sed in eo continentur amplae expositiones de Indica mythologia, philosophia et religione. Centum milia versuum habet et octies maior quam Ilias et Odyssea coniunctae est. Traditionaliter, eruditus Vyasa putatur auctor esse. Vyasae tamen historica fides non comprobatur in fontibus externis. Patet praeterea Mahabharatam non scriptum esse ab uno auctore sed a multis hominibus creatum per saecula multa. Docti putant decem milia versuum Mahabharatam habuisse cum primum compositus est (a Vyasa?). Oraliter deinde transmissus est per saecula multa, quod permisit ut quivis nonnullos hic adderet versus et nonnullos illic versus mutaret. Per saecula multa, opus crevit multis novis cum partibus quae additae sunt et veteribus partibus quae sunt mutatae. Hoc modo Mahabharata simpliciter evolvit una cum Indica cultura et factus est depositum morum socialium, mythologiae et philosophicarum religiosarumque doctrinarum, quae maximam assequuntur philosophicam complexitatem in opere quod vocatur Bhagavadgita e quo Hinduistica posterius crevit religio. Hic Bhagavadgita decimo parva (“capitulo”) Mahabharatae invenitur.

Litterae Sanscritae in Latinum conversae[recensere | fontem recensere]

Aug. Guil. a SCHLEGEL, Bhagavad-Gita, id est Θεσπέσιον Μέλος, sive Almi Crishnae et Arjunae colloquium de rebus divinis : Textum recensuit, adnotationes criticas et interpretationem Latinam adiecit — : Bonnae, prostat apud Eduardum Weber, Bibliopolam, 1846

Franciscus BOPP, Śrī Mahābhārate Nalo Pārkhyānam : Nalus, Carmen Sanscritum e Mahàbhàrato : edidit, Latine vertit, et adnotationibus illustravit — : Londinii, Parisiis et Argentorati, apud Treuttel et Würtz, Bibliopolas, 1919