Nadsat

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nadsat est lingua ficticia, vel potius sermo iuvenum, verba e linguis Russica, Anglica, Tzigana et aliis continens, inventa a scriptore Anglico Antonio Burgess in mythistoria sua A Clockwork Orange. Nomen linguae ductum est a suffixo Russico -надцать (nadsatʾ), contractio verborum на десять (na desjatʾ, id est "ad decem") quae, nominibus numerorum 1-9 adiunctis, facit numeros in lingua Russica 11-19, sicut "-decim" facit numeros 11-17 in lingua Latina. Ita linguae nomen "ephebicea" significat.