Latinitas nondum censa

Laurentius Sanger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Laurentius Sanger

Laurentius Sanger (Lawrence Mark et communiter Larry Sanger; natus die 16 Iulii 1968) est philosophus et computator Civitatum Foederatarum, inter conditores Nupediae et Vicipaediae notus, primus inventor encyclopaediae interretialis Citizendii. Sanger iuvenis incola fuit Ancorariae in Alasca. Alumnus est Collegii Reed; gradum doctoratus meruit anno 2000 apud Universitatem Civicam Ohiensem. Eodem anno, iubente Iacobo Wales, pro Bomis Inc. creavit encyclopaediam homoeocritam (peer-reviewed) Nupediam, cuius fuit "editor primarius"; anno insequente, Nupedia lentissime crescente, addidit supplementum liberum sub nomine Wikipedia cuius fuit a mense Ianuario 2001 usque ad Ianuarium 2002 "organizator"; quo mense, pecuniis carentibus, demissus est. Annis recentioribus inceptum Encyclopedia of Earth ("encyclopaedia orbis terrarum") adiuvit et Citizendium ipse condidit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]