Latinitas bona

Iacobus Wales

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus Wales
Jimmy Wales
Iacobus Wales
Francofurti ad Moenum 2005.
Natus 7 Augusti 1966
Huntsville Alabamae
Jimmy Wales 2014 on CeBIT Global Conferences, Wikipedia Zero

Iacobus Donal Wales, Anglice Jimmy Donal Wales, Jimbo per ludibrium appellatus (natus die 7 Augusti 1966), est conditor adiutorque Vicipaediae encyclopediae interretialis.

Natus est in urbe Huntsville, civitate Alabama, ubi in Schola Randolph studuit. Deinde gradus baccalaurei ab Universitate Auburn et magistri ab Universitate Alabamiense accepit. Etiam gradum doctoris prosecutus est, sed non accepit. Die 15 Ianuarii 2001 cum Laurentio Sanger et aliis Vicipaediam constituit et inceptus princeps fautor fit. In collegio Vicimediorum servit. Nunc Londinii habitat.

Ipse Obiectivismum acriter sustinet,[1] et se adsectatorem libertarianismi appellavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. David Runciman, "Like Boiling a Frog," London Review of Books, 28 Maii 2009, librum The Wikipedia Revolution, ab Andrea Lih scriptum, inspiciens.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Jimmy Wales spectant.