La dolce vita

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
La dolce vita
Vita dulcis
1960
Moderator:
Fridericus Fellini
Factor:
{{{Producer}}}
Scriptor:
Aenius Flaiano
Tullius Pinelli
Primi Actores:
Marcellus Mastroianni
Anita Ekberg
Anouk Aimée
Compositor:
Ioannes Rota
Duratio:
174 min
Lingua:
Italiana

La dolce vita (Italiane; Latine fere "Vita dulcis") est historiae cinematographiae clara pellicula a moderatore Italico Friderico Fellini anno 1960 edita. In hac pellicula hi actores agunt:


Argumentum[recensere | fontem recensere]

Marcellus est diurnarius romanus de societate nobili, qui scriptor seriorum fieri exspectat. Missus ad accipiendam celeberrimam actricem in aeroportu, admiratur de ea et proponit ei Romam circumire, inter vanitates vitae lascivae nocturnae. Iter eorum finit cum balneo in Fontana di Trevi, ubi Marcellus adeo admiratur quomodo actrix se adhibeat, ut confiteatur ei eius admirationem. Albente caelo, diurnarius ab homine cum actrice pacto percutitur. Marcellus, commotus vita arida nobilis societatis romanae, vivit vitam errationis sine sensu. Una dierum cognoscit Steiner, scriptor seriorum atque homo altae cogitationis magnaeque scientiae, in quo Marcellus quaerit quod non invenit in alia pelliculae persona: consolationem intellectualem alicuius qui felix cum "dulci vita" non est, sed etiam Steineri, ut aliorum, vita vacua est et is sibi manum affert postquam filios suos necavisset. Fastidiosus istius vitae generis et cupidus scribendi seria, Marcellus in vicum provincialem, taciturnum et tranquillum fugit. Sed eius tranquillitas brevis erit... [in progressu]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!