Iulia Drunina

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Iulia Drunina
Res apud Vicidata repertae:
Iulia Drunina: subscriptio
Iulia Drunina: subscriptio
Nativitas: 10 Maii 1924; Moscua
Obitus: 20 Novembris 1991; Sovietsky Pisatel
Patria: Unio Sovietica

Familia

Coniunx: Aleksei Kapler

Iulia Vladimiri filia Drunina (Russice Юлия Владимировна Друнина, tr. Julija Vladimirovna Drunina; nata die 10 Maii 1924 Moscuae, mortem sibi conscivit die 21 Novembris 1991 in vico Sovetskij Pisatel' districtus Podolskensis regionis Moscuensis) fuit poetria Russica Sovietica.

Iulia Drunina iam anno 1938 versus suos primo publicavit. Post Bellum Magnum Patrium, cuius particeps ipsa fuit, facta est auctrix nota versuum de bello illo (praesertim de quomodo bellum mulieres affecit). Etiam poemata de amore atque opera prosaica certa (e.g. librum autobiographicum) scripsit. In versibus ultimis poetriae anxietas eius cum reformationibus in Unione Sovietica (perestrojka) connecta videtur. Nonnullis signis laudis Sovieticis ornata, Drunina anno 1990 legata Consilii Supremi Unionis Sovieticae facta est. Asteroides 3804 Drunina in eius honorem vocatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]