Isborscum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Isborscum[1], etiam Isborscium[2], Isbrock[3], Iseburgum[4], Swortzech[5], et vulgo Izborsk (Russice Изборск, atque Старый Изборск, i.e. 'Isborscum vetus') vocatur, nunc est vicus cum circa sexcentis incolis, ad regionem Pscoviensem Russiae pertinens, olim erat arx ac urbs.

Historia[recensere | fontem recensere]

Muri arcis Isborscensis et templum Sancti Nicolai, saeculo quattuordecimo constructum

Annus commemorationis Isborsci in chronica primae est 862, quo anno, testimonio chronicali, oppidum illud factum fuit sedes fratris Rurici nomine Truvor[6] (seu Truborus[7]), qui tamen paulo post mortuus est.

Saeculo decimo, tempore regiminis Olgae ducissae, Isborscum factum est suburbium Pscoviae. Anno 1303 arx nova ibi constructa est, quae ad saeculum quindecimo octies obsidebatur, numquam capta. Anno 1510 Isborscum cum Pscovia adiunctum est ad Moscoviam. Anno 1581, tempore obsidionis Pscoviae, occupatum fuit a Polonis, sed anno 1582 reditum est Russiae (regno Moscoviensi).

Annis 19201945 Isborscum erat pars Estoniae, Estonice Irboska nominatur. Tempore Belli Magni Patrii, a mense Augusto anni 1941, a Germania occupabatur. Mense Augusto anni 1944 liberatum, Isborscum mense Ianuario anni 1945 inclusum est in regionem Pscoviensem Russiae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. S. Neugebauer, Historia rerum Polonicarum, Liber I., p. 2; Á. Horváth, A Magyar magóg pátriarkhátúl fogva I. István királyig, p. 111; Acta in conventu legatorum Stephani, regis Poloniae, et Ioannis Basilii, magni Moscoviae ducis (in: Historiae Ruthenicae scriptores exteri saeculi XVI), pp. 70, 150
  2. Acta in conventu legatorum Stephani, regis Poloniae, et Ioannis Basilii, magni Moscoviae ducis (in: Historiae Ruthenicae scriptores exteri saeculi XVI), pp. 68, 72
  3. D. Printz, Moscoviae ortus, et progressus (in: Scriptores rerum Livonicarum), p. 692
  4. D. Printz, Moscoviae ortus, et progressus (in: Scriptores rerum Livonicarum), pp. 696; I. Messenius, Suomen, Liivinmaan ja Kuurinmaan vaiheita, p. 205
  5. S. de Herberstein, Rerum Moscoviticarum commentarii, p. 4
  6. F. Kruse, Chronicon Nortmannorum, Wariago-Russorum, nec non Danorum, Sveonum, Norwegorum, pp. 258,282
  7. I. Hofmannus, Lexicon universale, tomus IV., pp. cv, 523

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Isborscum spectant.