Iosephus Ramos-Horta
Iosephus Ramos-Horta (natus 26 Decembris 1949) fuit praeses Timoriae Orientalis ab anno 2007 usque annum 2008. Unus fuit hominum qui Frontem Rerum Novarum Pro Libertate Timoriae Orientali condiderunt. Anno 1996, Praemium Nobelianum Pacis accepit.
Patre Lusitano, matre Timorianá, natus est Dili in urbe. Iurisprudentia et aliis rebus in Collegio Antiochiano, iurisprudentia internationali Hagae, in Universitate Columbiae, et in variis civitatibus studebat; fuit adsocius[1][2][3] anno 1978 Collegii S. Antonii apud Oxonienses. Tetumice, Lusitanice, Gallice, Anglice, Hispanice loquitur.
Orbem terrarum ambienti salutate libertatibusque gentis Timorensis causam agebat simul acerrime vituperabat rectiones primum Lusitanis deinde Indonesiae, quae gentem in suam dicionem tunc redegerant. Anno 2008, sclopeto vulneratus superavit. Nunc convalescit et eius locum tenet Vicentius Guterres.[4] Praeses est creatus anno 2007 quo terminatus 2012.
Notae [recensere]
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Ramos-Horta spectant. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |