Ioannes Fallada

E Vicipaedia
Ioannes Fallada anno 1943, pinxit Henricus Ohser

Ioannes Fallada (natus Rudolf Ditzen Gryphiswaldae die 21 Iulii 1893; Pancovii die 5 Februarii 1947 mortuus) fuit illustris scriptor Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iudicis filius duo gymnasia humanistica Berolinensia frequentavit, anno 1911 autem Lipsiae Gymnasium Reginae Carolae, tunc breviter ludos Salzmann et scholam Rudolphopolitanam. Ibi in duello condiscipulum quendam casu interfecit.[1] Post agronomiae cursum variis muneribus operam dedit, inter quas inspectoris oeconomici, ratiocinatoris et mercatoris frumentarii.

Scriptor[recensere | fontem recensere]

Hoc faciebat donec pecunia faceret libro Kleiner Mann, was nun? (1932), qua Carwitz (in Megapoli et Pomerania Citeriore) latifundia acquiri potuerunt. Ibi ipse usque ad reditum Berolinensem anno 1944 agricolabatur.

Fallada qui poeticorum honorum cursum anno 1920 ut expressionista coepit, gloriam patravit intentione in quotidianis hominum difficultatibus. Quas in fabulis Milesiis modum in realisticum effingebat atque depingebat. Itaque mythistoria Bauern, Bonzen und Bomben (1931) originem debet Ioanni Fallada quando tamquam diurnarius rationem reddidit de iudicio rusticorum Neumünster anno 1929. Similiter opera Der Alpdruck (1947, cum epicedio Ioannis Roberti Becher) et Der Trinker (1950) artissime cum experientia et fato auctoris ipsius coniuncta sunt. Ingenium confabulandi modum in popularem optime in libris Olim apud nos domi (1942) et Damals bei uns daheim (1943) consideratur.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Fallada criticus libenter classem burgensium submissorum Germanicorum, qui condicionibus mediocribus pati debent, magnis deliciis et compassione ostendit. Quod libros poetae, cuius vita superlatione in omnibus non carebat, exaequat et contra omnia nimia pensat. Litterarum eius valor sic aeternatur.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Der junge Godeschal (fabula romanensis, 1920)
  • Bauern, Bonzen und Bomben (fabula romanensis, 1931)
  • Kleiner Mann, was nun? (fabula romanensis, 1932)
  • Wer einmal aus dem Blechnapf frißt (fabula romanensis, 1934)
  • Wolf unter Wölfen (fabula romanensis, 1937)
  • Der ungeliebte Mann (fabula romanensis, 1940)
  • Damals bei uns daheim (autobiographica, 1941)
  • Jeder stirbt für sich allein (fabula romanensis, 1947)
  • Der Trinker (autobiographica, editio anno 1950)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Fallada spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]