Institutum Esperanticum Iaponicum

E Vicipaedia
In Congressu universali LVIII anno 2009 Kanto in Iaponia celebrato

Institutum Esperanticum Iaponicum (Esperantice Japana Esperanto-Instituto / JEI; Iaponice 日本エスペラント協会 / nihon esuperanto kjokai[1]) motionis Esperantici centrum in Iaponia hodierna esse constat. Maximi momenti est in rebus Asiaticis motionis Esperanticae disponendis.

Historia et munera[recensere | fontem recensere]

Eius conditor anno 1919 fuit Ossaka Kenji et alii; moderabatur eam institutionem inde ab initio grex fautorum rerum Esperanticarum. Anno autem 1926 approbatio legalis velut persona iuridica facta est, cuius praeses primus usque annum 1930 fuit sodalis Nakamura Kiyoo. Cum grapheum centrale Tokii ad Shindzhuku sit, sic dicta Domus Esperantica quoque in tribu Jacugatake urbis Hokuto sita partes graves agit. Hokuta invenitur in insula Honshu, in gubernatione Jamanashi. Aedificium dono dederat anno 1994 sodalis Morita Yoko; id utaris habitatum necnon cursus exhibitiones conventicula factum. Valoris maximi est bibliotheca duobus in tabulatis dispersa. Visus montis Fuji rectus a domo fit, quod insuper valde placet. Anno 2007 conventus internationalis iuvenilis (Internacia Infana Kongreseto) in hac domo celebratus est.

Societatis est editio periodici mensualis praetitulati "La Revuo orienta" necnon ex anno 1956 repraesentatio Iaponiae officialis e.g. apud Societatem Universalem Esperanticam si Congressus universalis celebratur. Anno 2012 associatio novum statum iuridicum sibi assumpsit praesidio novo electo.

De Associatione esperantistarum Iaponica bis condita[recensere | fontem recensere]

Sodalitas autem prima officialis Esperantica in Iaponia fuit Associatio esperantistarum Iaponica (Japana Esperantista Asocio/JEA) quae annis inter 1906 et 1926 proprie inter 1946 et 1950 muneribus fungebatur. Tunc congressus nationales tres annis 1906, 1907 et 1916 habebant et periodicum praetitulatum "Japana Esperantista" usque annum 1919 edebant. Praesides erant e.g. Hayasi Tadasu (1910–1913) et Nakamura Kijoo (1914–1920). Secundo bello mundano finito, esperantistae vias novas quaerebant et vetere nomine sodalitatem novam genuerunt; societas altera cui nomen Institutum Esperanticum Iaponicum tum magis in idiomate Zamenhofiano docendo operam navabat ut praesentatio theoretica paululum negligeretur. Divisio autem haec inter associationem practicam et alteram sodalitatem magis theoreticam ad praeconia in Esperanticis facienda minime bene agebatur, ut sodales abolitionem haud recusarent. De historia motionum Iaponicarum studia pretiosa faciebat et Udalricus Lins Germanus quippe qui in terra plures annos commorabatur.

Centra similiter disposita[recensere | fontem recensere]

Domus educatoriae similes toto in orbe terrarum exsistunt et fautores Esperantici invitant, velut:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Iaponicum usque Kalendas Apriles 2012 revera varium fuerat (日本エスペラント学会 / nihon esuperanto gakkai) cum nuncupatio Esperantica numquam mutata sit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]