Hugo III (dux Burgundiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hugo III, dux exercitus in tertia expeditione sacra, receptui signum dat. Sebastianus Mamerot, Ioannes Colombe, Les passages d'Outremer (Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 5594) f. 213r

Hugo III (natus anno 1142; Accone mortuus die 25 Augusti 1192 fuit dux Burgundiae ab anno 1162. Fuit filius natu maximus quem Odoni II duci peperit Maria filia Theobaldi IV Campaniensis.

Anno 1171 Stephanus, comes Sacricesaris, a legatos Hierosolymitanos (duce Friderico archiepiscopo Tyrensi) suasus est ut Hierosolyma peteret ad principissam Sibyllam in matrimonium ducendam. Eo iter fecit cum Hugone Burgundiensi, sed ambo mox rediti sunt. Anno 1179 Ioscius, epsicopus Acconensis, qui Romae ad Concilium Lateranense Tertium degebat, in Burgundiam iter fecit Hugonemque ipsum suadebat ut Sibyllam uxorem duceret. Hugo adnuisse dicitur sed iter nunquam fecisse.

His annis contra reges Ludovicum VII et Philippum II bella gessit. Anno 1188 una cum Philippo in tertia expeditione sacra ad Palaestinam properavit ibique, Philippo in Europam redito, mansit. Exercitu Francico praepositus iuxta Ricardum Angliae regem pugnavit Acconemque debellavit; ibi mortuus est.

Hugo bis uxores duxit:

  • Aelidem Lotharingiae anno 1165 duxit, anno 1183 repudiavit. Ex ea genuit:
    • Odo, anno 1166 natus, successor in ducatum Burgundiensem
    • Alexander
    • Maria
  • Beatricem Albonensem anno 1183 duxit et ex ea genuit:
    • Andreas qui Dalphinus Viennensis nuncupatus est, comes Albonensis
    • Mathildis
    • Margarita

Nexus externi[recensere | fontem recensere]